CAROBERTUS

CAROBERTUS
CAROBERTUS
seu CAROLUS Robertus Hungaris, Carolus II. Hungariae Rex, fil Caroli Martelli, nepos Caroli Claudi, Regis Sciliciae et Comitis Provinc. Huius Martelli mater Maria erat, filia Stephani IV. hinc ius in Hungariam, quod dubium Caroberto patruus Robertus facere conatus, a praecipuis Iurisconsultis reiectus est. Carobertus ergo, iam Andreâ ab Hungaris electô, vi thronum asseruit, victis ingenti praeliô Hungaris, sub Matthaeo Palatino Trinchiniae. Unde quies, et ob suave regimen, Caroberti amor. Ductâ Mariâ primo Casimiri fil. et Elisabethâ, filiâ Ladislai, reliquit filios duos, Ludovicum Magnum, Poloniae Regem, et Andream, maritum Iohannae I. Neapolitanae. Obiit A. C. 1342. regni 32. Bonfin. l. 9. dec. 2. Thurosius, c. 90 Chron. Hungar. part. 2. c. 99.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • CAROLUS II — I. CAROLUS II. Cardinalis Borbonius, vide Carolus X. supra. II. CAROLUS II. Cardinalis Lotharingus, fil. Nicolai ex Iohanna Sabauda, frater Ludovicae, quae Henrico III. nupsit, A. C. 1575. Vulgo, Cardin. Vaudemontius, obiit, A. C. 1587.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”